The Opening of the Almagest in Latin

George of Trebizond

 

 

Commode namque admodum Aristoteles speculativam partem in tria rursus genera partit: physicum, mathematicum, theologicum. Nam cum res omnes ex materia et forma et motu constent, quorum singula quamvis minime seorsum a subiecto incipi possint, intellegi tamen sine reliquiis possunt, primam quidem primi omnium motus causam, si quis in summa simplicitate accipiat, Deum invisibilem atque immobilem arbitrabit, et doctrinae genus quod in hoc versat theologicum appellabit. Altissima mundi actus hic superat et a sensibilibus omnino substantiis separatus super illa penitus intellegitur. Genus autem quo materiales qualitates quae semper movent inquirimus, quodque circa molle ac dulce, album et calidum et similia versatur, iure physicum nuncupabit, cum eius substantia in corruptilibus et sub lunari orbe inveniatur. Quod autem formarum progressivorumque motuum naturam ostendit, figurae insuper ac magnitudinis et ad haec multitudinis, loci, temporis atque similium scientiam scrutatur, id genus doctrinae Mathematicum diffiniet. Quippe res istae inter duas superiores consistunt non solum quia et sensu et absque sensu percipi possunt, verum etiam quia omnibus simpliciter rebus tam mortalibus quam immortalibus accidunt - cum in iis quidem quae semper mutantur secundum [in]separabilem formam commutentur, in iis vero quae perpetuae natura ac aethereae sunt, incommutabilitatem formae immobilem servent.

<-BACK

NEXT->